Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 111
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXI. Aquae horizontaliter salientis lineam experientiae respondentem, illiusque naturam &proprietates explicare. Sto parallelogramum AZ, KL ad horizontem erectum, cuius Spars superior AZ, &inferior KL horizonti parallela; sitque tubi pedalis super horizontem BA perpendiculariter erecti, &semper aqua pleni lineare lumen rotundum B, ex quo versus NA horizontaliter directo exiliat aqua, constat salientem non semper rectà versus a progredi, sed illius motum ex perpendiculari BH, &horizontali Ba compositum esse, atque adeo salientem descendere à B ad K, seu L, &simul moueri horizontaliter à B ad a, seu ad L. Porrò docet experientia tubum praedictum pedalem à B ad A, vt priùs dictum est, erectum, suûmque lumen in puncto B habentem, quod versus N dirigatur, suam aquam ad punctum 17. emittere; ita ut eodem tempore quo desELX cendit à B ad C, lineae horizontalis iter C 17 pernes curuae lineae B17 non sacurrat. Sed cùm altitudines, &latitudi tis obseruauerimus, in reliqua saliente, quam docuit obseruatio transire per puncta 17, 24. 30, 35, 39. 42 &44, describenda consistemus.