Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 112
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem linea BK horizonti perpendicularis in 8 partes aequa les BC, CD, DE, EF, FG, GH, HI, &IK diuisa, quarum vnaquaeque fuit in obseruationibus, digitorum 65, adeo ut lineae BK intelligi debeat altitudo 52 digitorum, ex quibus lineam IK, seu digitos 6ξ, vtpo te non obseruatos, demo, vt supersint digiti 46/ pro longitudine, seu altitudine lineae BI obseruatae. Notum est enim figuras non posse satis commodè magnitudinis eiusdem exhiberi, cuius in experien tiis esse necessum est, quapropter AK linea, quae fuit digitorum 585, dum obseruaremus, hîc est tan tùm digitorum 3 1/, seu 40 linearum, quod animaduertendum fuit, ne qui vo luerit experiri decipiatur. Cùm igitur saliens ex osculo lineari B nobis apparuerit per puncta 17, 24, &c. priùs enumerata, vsque ad 44 transiisse, ita ut linea horizontalis C17 reperta fuerit 17 digitorum, sequens D 24, digitorum 24, &ita de sequentibus vsque ad I 443 quandoquidem numerus quilibet lineae inscriptus explicat suae lineae horizontalis longitudinem in digitis, resumatur, in Geometrarum gratiam, parallelogramum AK, &ZL, cuius AZ, vel KL sit 45 digitorum, qualium ZL, seu AK supponitur 582 vt area parallelogrami sit digitorum quadratorum 26402. Eadémque ratione qua linea ducitur per puncta 17, 24. &c. vsque ad 44, vtrimque à puncto 17 ad punctum A, &à puncto 44 vsque ad punctum L continuetur. His enim ita positis, &intellectis facilè definietur qualis sit linea haec saliens, sumptae siquidem omnes lineae ductae à saliente A 9, 17, 24. 30, 35, 39, 42, 44, &45 ad lineam ZL, ostendunt numeros triangulares seinuicem ab vnitate consequentes inter puncta salientis, &lineam ZL interijci, nam existente linea ZA45 digitorum, linea vltima inter 44 &V est 1, qui primus est triangularis.