Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 112-2
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter si quis ex currum moto manum attollens in e, pilam, aut lapidem ex e puncto labi sinat, eodemque tempore, quo descendit motu proprio ab e ad F, currus ad A perueniat, videbit oculus stans è regione puncti F, pilam non moueri per rectam: F, vt credit curru gestaeis tus, sed per curuam e A. Cuius motus ratio, &causa suggeritur ab ipsa figura, cùm enim lapidi currus motum imprimat, quo spatium horizontale e R conficit eodem tempore, quo motu naturali descendit ab e ad i, in perpendiculari è F, in sexdecim partes aequales diuisa, necessarium est ex istis duobus motibus simul iunctis componi motum curuum e d; cúmque secundo tempore, propter motum à curru priùs impressum, eodem tempore moueatur per RQ, quo descendit ab i ad 4; ; deinde per spatium QP, &PO, moueatur horizontaliter iisdem temporibus, quibus descendit à 4 ad 9, &à 9 ad 16, necesse est vt eodem momento, quo pun ctum F tangeret in curru stante, tangat A in curru mobili. Quae cum adeò clara sint, vt ipsis oculis saepenumero satisfieri curauerimus; &tractatu suo de Translato motore, (quo ferè omnia eleganti stylo persequitur Gassendus noster, quae Galileus operoso Dialogo quarto demonstrat) totam historiam ab experimento luculentissimo nauis super mari Mediterraneo, coram optimo, sapientissimóque Duce Alelio, Prouinciae Prorege, facto deduxerit, &in ipsos oculos coniecerit, non est quod hîc plura congeramus. Quanquam aduertendum est nec à mali summitate, nec in curru perfectam parabolam descriptam iri, si vel nauis, &currus intelligantur eadem velocitate currere, quo globus ignarij tormenti, aut apud Aristarchum, terra mouetur; constat enim lapides, sagittas, globos, &alia grauia proiecta, ab e verbi gratiâ, ad O (quod iter leucae suppona tur) non transire quatuor illa spatia eR, RQ, QP, &PO temporibus aequalibus; sed tardiùs moueri à Qad P, quàm ab e R; &motum à Pa O adeo tardum esse, vt globus tormenti, qui per spatium e Q sonum ediderat, à Q ad O grauiorem &grauiorem producat, donec horizonti occurrat, à quo, motu suo reliquo spoliatur. Hinc fit vt globi, &sagittae in O, vel A minus laedant quàm in R vel Q, quòd in O, vel A tardius, quàm in R vel Q moueantur. At verò dum currus vel nauis tardiùs mouetur, profecta, vel grauia suopte nutu cadentia ferè nihil quod sensibus possit esse obnoxium, ab aëris resistentia patiuntur, cùm nauis assequi nequeat motum lapidis manu horizontaliter proiecti: quod facilè possis experiri, si tempus metiaris quo nauis decem hexapedarum spatium confecerit, ad quas lapis proiectus velociùs perueniet.