Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 114
Unproofread scanNot analysed yet
In quo axe producto vltra verticem L, si punctum inueniatur, in quo occur rat recta, quae tangit parabolam in puncto P (quod quidem punctum erit vltra verticem L, longitudine rectae XL) atque ab ipso puncto ducatur recta ad punctum 24, haec recta tanget salientem. De caeAsteris esto similis constructio. Horum autem omnium qui demonstrationem voluerit, ab insigni Geometra D. Roberuallo repetat, qui linearum omnium, verbi gratia conchoideos. quadratricis, &c. tangentes, &generalem ad eas inueniendas methodum reperit, &pluribus inuentis Geometriam ditauit. Porrò si punctum L sumatur pro vertice salientis, quemadmodum ¶bolae, horizontales lineae KL, 144. H 42, &c. erunt diametri: si verò punctum A fuerit vertex salientis, eędem lineę vocabuntur ordinatae, &V 24, eiusque parallelae, diametri; quae quidem V 24 ducta est, vt quispiam nouerit eodem modo salientis, quo parabolae, tangentes inueniri, vt superiùs explicatum est. Addo tamen post inquisitionem adeo exquisitam nondum ad veram nos salientis figuram peruenisse; quod primò constat ex addita linea 17 A, quippe saliens est similis lineae 17B: secundò, ex eo quòd si pergatur vltra punctum L, ob maiorem super horizonte luminis eleuationem seu altitudinem, vel ipsius horizontis depressionem, progressus mutabitur, vt ex sequentibus obseruationibus ex maiori factis altitudine concludetur. XXII.