Latin
PROPOSITIO
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 115
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO Veras salientium horizontalium figuras iuxta nostras obseruationes describere. TIsce duabus figuris diuersae salientes horizontales exprimuntur AAquibus aliae subiungi poterunt vbi maiores super horizontem eleuationes occurrerint, quae nisi ventorum incommodis eximantur, frustra laborabitur. Quapropter in locis clausis, in quibus nullus ventus, vel sub dio, cùm nequidem aura leuis perflauerit, obseruationes faciendae sunt, quales notestrae, tam ex altitudine D 18, quàm ex altitudine H 1285 pedum, quos vltra non potui obseruare, quod loca commoda defuerint. Linea igitur curua DEG refert salientem integram ex octo compositam altitudinibus, quas pedes 1, 2, Subtesae verò, seu ordinatiae parallelae, quibus inscribuntur numeri significantes quot pedum vnaquaeque fuerit, longitudines horizontales ostendunt, quarum breuior est pedis vnius, &10 digitorum, longior verò pedum 6°. Altera linea curua HM, salientes alias complectitur, iuxta 4 altiIrorum subtilissimorum studio videtur opus ad punctum inueniendum, in quo salientes motu suo horizontali ab aëre resistente, &motum illarum sufflaminante, atque in se recipiente penitus spolientur; cui spoliationi agnoscendae si ratio ponderis aëris ad aquae pondus vtilis fuerit, inferiùs illa ratio explicabitur; eritque problematis sequentis solutio doctis gratissima, Dato cogniti corporis motu, datóque medio per quod mouetur, dare locum, &instans in quibus illo motu corpus ab isto medio spoliari debeat: neque enim illam solutionem impossibilem cedidero.