Latin
PROPOSITIO
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 118
Unproofread scanNot analysed yet
iuxta quos axis parabolae DA per sinistras ordinatas diuiditur; constétque etiam primo spatio inter verticem A &primam ordinatam intercepto pro tubi seu luminis super horizontem erectione, &ordinata praedicta pro prima saliente intellectis, sequentes ordinatas esse debere salientium longitudines horizontales, quando luminis super horizontem eleuationes iuxta numeros impares, in quos axis diuiditur, paulatim crescunt; vel cùm vnica vice lumen super horizontem altitudine DA tollitur, salientem fore DB ordinatae penitus aequalem, à qua tamen saliens plurimum distat, quippe quae vix sit decem pedum cùm è lumine 36 pedes super horizontem erecto salit, vt in pręcedentis propositionis linea HL videre est, cuius ordinata L 48 decem pedes non excedit, etiamsi lumen 48 pedes horizonti superextet, clarum est non describi parabolam à salientibus. Alioqui saliens par ordinatae DB deberet esse pedum 14 1ξ2, cùm in erectione pedali luminis super horizontem sit pedis vnius &/seu 10 digitorum. Ratio autem cur sanu. ub C7. liens horizontalis non possit, describere parabolam, ex aëre petenda, qui gutsini tulas inter se insinuat, &interserit, eásque minutatim ita diuidit, vt in spumam, minutissimúmque puluerem abire videantur, UJEl cùm saliens IIlle verticalis 30, vel plures pedes in altum tollitur. Vnde fit vt quemadmodum minutissimus puluis in altum sublatus vix recidit, quod superficiei plurimum, soliditatis verò parum habeat, atque adeo facilè retardetur ab aëris resistentia; ita guttulae per aërem sparsae maxima suae velocitatis dispendia, non solùm quae descendunt, sed etiam quae mouentur horizontaliter, patiantur.