Latin
PROPOSITIO
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 119
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc fit vt pluuiae guttae, cùm vsque ad nos ex nubibus quantumcumque sublimibus peruenêre, longè tardiùs, quàm lapides, aut alia grauia, licet ipsis guttis leuiora, ex 50 duntaxat pedum astitudine descendentia, moueantur. Non enim illorum partes effluere ac diuidi possunt, ob partium cohaesionem, &tenacitatem, quibus aqua destituitur. Quod in globis aereis facilè quispiam experietur, qui licet aqua leuiores sint, in ea siquidem natant, nec immerguntur, longè tamen velociùs ex centum pedum altitudine descendunt. Quanquam arida, duráque corpora adeo leuia possint esse vt etiam tardius aqua descendant, vt ex obseruatione globorum subere vel sambuci medulla constantium, &carpionis vesica constat, de quibus alio loco dictum est: iter enim quod globus plumbeus, vel aereus spatio 2 secundorum percurrit, vix 5 secundis à medulla sambucea conficitur, licet initio descensus aequali velocitate moueri videatur, vt in obseruationibus harmonicis dictum est. Porrò notatu dignum praedictam vesicam 1800 vicibus ad minimum esse leuiorem plumbo eiusdem magnitudinis; &aequa illam in aëre, ac plumbum in aqua velocitate, spatio 12 pedum, descendere, vt ibidem obseruatum est.