Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 119-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. X dictis de salientibus aquae horizontalibus facilè concluditur Saquam è carchesio mali descendentem, quamdiu nauis aequabiliter mouetur, non esse descensuram ad praedicti mali pternam D, ad punctum B transpositam; quod ita probatur, Ex obseruatione constat aquae guttam ex A mali carchesio, cui vas ex quo cadit, innititur, initio sui descensus vix à globi plumbei, vel aerei velocitate superari. quapropter initio, parabolae BA partem RA, veluti plumbum, describet; sed cùm 20 pedes descenderit, à plumbo velociùs porrò descendente, &à cera relinquetur, cûmque malus A D fuerit in linea BG, gutta nondum erit in puncto B, sed in puncto L, vel I, vel potiùs in aliquo puncto ordinatae L inter axem AD &L intercepto: quod perinde concludendum de corporibus quae plumbi descensum initio videntur aemulari, sed propter nimiam leuitatem postmodum ab aëre praepediuntur, vt ex subere constat, &vesiculis carpionum inflatis.