Latin
PROPOSITIO III
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 12-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO III. Vectis naturam &proprietates iuxta Clarissimi viri cogitationes explicare: &varias Aristotelis quaestiones soluere, vel soluendarum methodum tradere. CIt CH vectis hypomochlion in puncto O, circa quod punctum Obrachium OC semicircunferentiam ECA describat, brachium autem HO dimidiam circunferentiam KHF, sitque O centrum vtriusque semicircunferentiae. Concipiaturque vectis CH vt linea rigidissima nullo pondere, nulláque crassitie praedita. Licet verò H punctum describit semicircunferentiam KHF eodem tempore quo C describat ACE semicirc. pondus tamen in H sufpensum non tantum ascendit. quanta est haec semicircunferentia, sed quanta est linea recta FK, quapropter ratio potentiae in C intellectae ad pondus in H non se quitur rationem diametrorum CO, &OH, vel duarum semi circunferentiarum praedictarum, sed potiùs rationem maioris seebim micircunf. ad minoris semidia metrum. Praeterea minor potentia suffi cit ad vectem circa: vel A mouendum, quàm circa B vel D, &minor in puncto B vel D quàm in puncto C, quòd ex illis punctis pondus minùs ascendat, vt probatur, nam supponendo COH parallelam horizonti secari perpendiculariter à linea EA, si punctum Gà punctis F &H, &punctum B à punctis A &C aequidistare intelligantur, &GS describatur horizonti parallela, statim appare bit pondus solummodo ab F ad Sascendere, quamdiu potentia percurrit AB: quae quidem linea recta longè minor est linea SO, quae ponderis ascensum ostendit, cùm potentia CB arcum aequalem arcui BA percurrit.