Latin
PROPOSITIO III
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 13-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sequenti verò methodo reperitur qualis debeat esse potentia in quolibet semicircunferentiae ABCDE puncto, à qua fingere possumus trahi pondus super planum circulariter inclinatum, cuius inclinatio penes tangentem cuiuslibet puncti sphaerae, vel circuli mensuratur, Exempli gratia cùm potentia in puncto B intelligitur, &pondus in G, ratio illius ad istud ex tangente GM, &linea GR versus centrum grauium protensa innotescit, enimuerò si ex puncto Min linea GM vtcûmque sumpto MR perpendicularis lineae GR ducatur, ostendet pondus seu resistentiam ponderis in puncto G esse ad potentiam, quae illud sustinet, aut potest mouere per arcum FGH, vt linea GM est ad lineam GR. Quapropter si linea BO dupla lineae OG supponatur, potentia in B ad sustinendum pondus in G erit tantùm vt dimidium lineae R ad GM. Si verò BO &OG aequales sint, potentia erit ad pondus, vt GR ad GM. Rursum, cùm potentia est in puncto D, resistentia ponderis in I puncto cognoscetur, si tangens IP, &IN versus terrae centrum dueatur, &ex Pin linea tangente vbiuis sumpto perpendicularis PN ducatur super linea IN; erit enim potentia in D ad pondus ex Ipuncto mouendum, vt dimidium lineae NI ad lineam I P, si linea DO dupla fuerit lineae OI.