Latin
PROPOSITIO XXXV
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 124-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sit ergo sagittae tanta velocitas vt 30 hexapedas vnius secundi spatio conficiat, (vt reuera contingit in emissione arcus chalybei, de quo supra) sitque spatium OK sex digitorum, quale propemodum in illo arcu; rursus ab O ad K erit), secundi, vel 10 quartis minutis, seu miili nuti tertij. Quam velocitatem si placeat celeritati redeuntis harmonici nerui comparare, qui sonum acutissimum edit in Spinetis, Cithiaris, &aliis instrumentis, aequa proximè celeritas reperietur, si tamen fingatur ille neruus harmonicus sex digitos recursu suo conficere, cùm tamen vix vnius vel alterius lineae spatium percurrat. Vnde fit vt chorda ab O ad K sexagecuplo celeriùs moueatur, quod nempe linea sexagies in KO, hoc est dimidio pede, contineatur, &eodem tempore ab O ad K fiat recursus, quo neruus praedictus harmonicus semel recurrit. Hinc autem innotescit velocitas reditus quorumuis aliorum arcuum; exempli gratiâ, spatium KO sit 16 digitorum, quale in arcubus li gneis experimur, quorum sagittae cùm duplò tardius currant, etiam duplò tardiùs chordae ab O ad K mouebuntur, hoc est spatio, minu ti tertij. Porrò quoties neruus optimam habet cum arcu &sagitta proportionem, crediderim vel totam, vel pene totam nerui celeritatem in sagittam transmitti, atque adeo nostram de velocitate nerui recurrentis ratiocinationem non longè à vero discedere. Sed illa semper difficultas de reperiendo arcu superest, cuius neruus dupla, tripla, &c. velocitate redeat, maximè cùm tensionis spatium KO aequale fuerit, satis enim ex dictis constat eò maiorem esse cuiusuis arcus, &nerui velocitatem ab O puncto eadem celeritate recedentis, quo majus fuerit OK spatium. Vt verò neruus in eodem spatio moueatur duplò velocius, hoc est vt ab O duplo promptiùs excat, vi quadrupla tendendus, est, vt constat ex Harmonicis nostris, in quibus ostensum est neruum AB vnica vi tensum, à puncto C, ad quod pellitur, semel redire, vique quadrupla tensum bis redire, hoc est velocitatem reditus AB esse in virium, scu pondorum tendentium subduplicata ratione.