Latin
PROPOSITIO XXXV
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 125-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ostensum est etiam neruum subduplum AE eadem vi, ac duplum AB tensum, duplo velocius redire à puncto D ad H punctum G, quàm neruum AB à puncto C ad E, licet punctum E moueatur aeque velociter ac punctum D, quandoquidem spatium CE duplum spatij DG duplo tempore per currit. Vnde concludebamus in Harmonicis acumen soni non à maiori nerui velocitate, sed ab illius recursu frequentiore petendum. Quibus ex harmonia repetitis facilè reperietur arcuum velocitas; cùm enim illorum nerui tendentur in ratione duplicata velocitatum, prodibunt illae velocitates. Sint enim duo praecedentes nerui AE, &AB, duorum arcuum ADE, &ACE, qui nihil iuuent, nec etiam impediant nerui velocitatem; quantumuis illi nerui longitudine differant, semper aequali celeritate mouebuntur, si tanto longius ab horizonte, seu recta linea BA trahantur, quanto longiores fuerint, &aequali potentia, seu aequali pondere tensi fuerint. Vbi verò alteruter in ratione suae longitudinis, ad alterius longitudinem duplicata tendetur, dubio procul velociùs quàm antea mouebitur in ratione tensionum subduplicata Exempli gratia, si AE, vel AB, qui cùm vnius librae pondere tendebatur, vno tertio minuto semel recurre bat, quatuor libris tendatur, eodem tempore bis recurret; si nouem libris tendatur, ter redibit, hoc est triplò velociùs mouebitur, &ita de reliquis. Vnde multa concludi possunt ad arcus, &illorum neruos attinentia, nempe tam maiores quam minores aequevelociter initio recurrere, cùm nerui tenduntur aequaliter, &arcus sunt eiusdem perfectionis, &materiae. Deinde tensionis eiusdem esse, cùm vnisoni, si aequales sunt tam longitudine, quàm crassitudine &materia; vel si longitudine sola differant, cùm illorum soni in eadem inter se ratione fuerint ac ipsi nerui: qui si crassitudine sola, vel simul crassitudine, &longitudine discre pent, soni in ratione subduplicata crassitudinum, vel in ratione composita ex ratione diuersarum longitudinum, &subduplicata crassitudinum aequalem neruorum velocitatem testabuntur, quod fusius in Harmonicis nostris explicauimus. Vnicus ergo sonus nostris difficultatibus succurret, quo sagittarius non solum neruos vnicuique arcui adhibitos, sed etiam vtcumque tensos explorabit, &quamlibet tensionum rationem ostendet. At verò neruorum arcubus chalybeis seruientium vix tonum, hoc est soni grauitatem, aut potius grauitatis, vel acuminis gradum inuenies, ob chordae crassitudinem &breuitatem nimiam, qua sonus tum obtusus redditur, vt vix ac ne vix quidem de eo iudicium satis exactum ferre possis. Eapropter peculiaris neruus semper habendus, quem cùm semel arcu exploraueris ad illius tensionem &velocitatem sono cognoscendam, caeteris deinceps propositis arcubus, quorum tensiones &velocitates inquirentur, accommodes: potiùs enim de arcuum, quàm de neruorum velocitate satagendum, cum nerui propter arcus redeant.