Latin
PROPOSITIO XXXV
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 126-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quodlibet igitur arcus brachium instar nerui eiusdem, ac arcus, materiae considerari potest, quales, verbi gratiâ, arcus ABD brachium AB, vel BD cùm enim neruus A D vel G quadruplo pondere O tensus acquirat duplam velocitatem illius, quam habebat, velocitatis, cùm pondere subquadrulo tendebatur, igi. 4. (neruo labente super trochleâ D)cur brachium BD etiam quadruplo pondere tensum non acquiret duplam sui recursus velocitatem? quando pręsertim eiusdem ac nerui materię supponitur: idemque de toto arcu ABD dicendum; tunc enim arcus erit instar nerui inflexi: quanquam illa densitas maior circa B, &minor circa D, aliquid hac in parte mutare possit. Caue tamen ne putes hanc proportionem arcubus, aut eorum neruis adhiberi non posse, quòd vbi punctis D &A pondus aliquod apposueris, cuius loco postea quadruplum addatur, non tamen soni ex illis duabus tensionibus geniti diapason faciant: non enim sola primi ponderis tensio, sed etiam illa numeranda venit, quam habet ab arcu AB C neruum inlineam rectam AD trahente seu tendente; qua de re iam nonnihil prop. 3. ex qua satis constat solam arcus tensionem reliquis viribus, seu ponderibus nonnunquam aequiualere, quibus ad astragalum vsque neruus adducitur. Supponamus ergo nunc arcum ABD vi propriâ tantundem neruum AD tendere, quantum tenderetur à 40libris O, eundem neruum super trochleâ D trahentibus; vt igitut neruus AD quadruplo magè tenderetur, &eâ tensione duplam velocitatem acquireret, 120 libris ad E punctum adducendus esset, quas absque fractione non sustinet.