Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 128
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis turrim editissimam reperiat, cuius concauum ad experiundum adhiberi possit, exploret quanta sit futura saliens horizontalis ex ducentorum, vel trecentorum pedum altitudine; vix enim fo ris tanta possit esse tranquillitas vt nullus ventus obseruationem impe diat: nam ex maximis altitudinibus non solùm maior horizontalis salientis imminutio, sed omnimodus defectus innotescet, vt deinceps vnicum motum perpendicularem versus centrum habeat, vt iam pro pos. 21. monueram. Porrò cùm salientes horizontales sint in ratione subduplicata tu borum, clarum est cuius velocitatis salientes tubi quadrupedalis, centumpedalis, &c. futurae sint; de quibus postea: Quod ad salientem verticalem attinet, prop. 17. de illius longitudine, tempore, atque velocitate dictum est, &postea nonnihil de eadem proponemus.