Latin
COROLLARIVM PRIMVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 128-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM PRIMVM. De motu perpendiculari descendentis aquae. CVm de saliente perpendiculari descendente à B ad E, vel K lo Scutus sim, quae velociùs non descenderet, quàm aqua ex A initio tubi descendens, hoc est quae primo tempore solum AI spatium conficit, non autem spatium septuplò majus inter 5 &7 comprehensum, de perpendiculari descendente velim intelligas, quae vertitur in lineam horizontalem GM, eodem momento, quo ex osculo G egre ditur; quam horizontalem perpetuò insisteret, nisi propria grauitas illam versus terrae centrum deiiceret. Quod autem spectat verticalem descendentem, quae in horizonta lem non conuertitur, qualis est BE; statim atque ex tubi AB per foramen B egressa est, eadem velocitate à puncto Z, vel B, vel 5 des cendit, qua descenderet si priùs ab A ad Z cecidisset, id est primo tempore descendit à 5 ad 7, secundo à 7 ad 9, &c. iuxta numeros primos sequentes 11 &13. Huiusce verò rei qui voluerit, sumet experimentum ex tubo 12 pedes alto, ex quo cùm aqua per foramen fundo inditum erumpens secundi minuti spatio 36 pedes descendere debeat, si priùs in tubo 12 pedum 12 pedes descendisse censetur, obseruator notabit quantum sit illi aquae ex B in E cadenti defuturum, quominus sit 36 pedum ob aëris resistentiam. Perdit itaque velocitatem à b A ad B acquisitam; Quòd si demas aërem motum horizontalem retardantem, aequabili celeritate mouetur à G ad M, vel I, ad quod deferretur, si primo sui è tubo egressus tempore à 5 ad 7, à 7ad 9, &c. propria grauitate descenderet, &lineam curuam GHI describeret. Si verò graue motu aequabili tam per G &,quàm per GM moueretur, lineam rectam punctuatam GL, hoc est quadrati GML &diametrum describeret; quemadmodum lineam punctuatam GTI, si quamdiu mouetur à G ad M, simul à G ad V descenderet. Ex quibus cernitur ob motum grauium inaequabilem praedictas curuas generari, cùm aequabilis motus solas rectas producat.