Latin
PROPOSITIO XXXV
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 128-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd si quis contendat iactum arcus BAC octuplum esse debere, cùm octo viribus tendatur, meminerit sagittam illius arcus etiam alterius sagittae octuplam requiri, &vim magnam esse necessariam vt telum octuplò grauiùs duplo longius proijciatur. Idem de iactu triplo dicendum, quippe maior arcus ad minorem esse debet in ratione 27 ad i, hoc est triplicata, &ita de caeteris, dónec hominum, vel ipsius materiae loqu iiosi mn: potentia desinat. Si verò non omnia similia fuerint, sed crassitudine sola, v. gr. vel longitudine sola differant, res videtur difficilior; nisi reuocetur iterum quod in harmonia dictum est, videlicet neruum longitudine aequalem &crassitudine maiorem, aequali celeritate moueri, si vis tendens sit eò maior quò fuerit crassior. Verbi gratia si fuerit arcus aequalis longitudine, duplò, vel triplo crassior, vi duplo, vel triplo maiore tendendus erit, vt aequali velocitate redeat, cùm enim vi dupla, tripláue flangatur cùm duplo, vel triplo tenuior vna vi rumpitur, idem de tensione ad idem spatium dici debet. Sit arcus tenuior vna libra tensus, triplo crassiortribus libris tensus, aequa velocitate recurret, neque duplo velocius mouebitur, donec 12 libris tendatur, neque triplo velocius, nisi libris 27. quarum tensionum haec est regula generalis, esse oportere in ratione quaesitarum velocitatum duplicata. VM. CVm toties tam hisce nouis, quàm harmonicis libris de duplicata potentiarum, seuponderum ratione locuti simus, quae ferè in omnibus reperitur, praesertim in motibus, quorum vt velocitates duplicentur, vires, siue potentiae, illarum causae, quadruplari debent, placet istius duplicatę rationis causam equ. prop. inuestigare.