Latin
PROPOSITIO XXXVI
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 128-4
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXXVI. Causam inuestigare ob quam vires neruum tendentes sint in ratione velocitatum, quibus mouetur, duplicata. Dns! CVm nil frequentius occurrat quàm illa duplicata ratio, quae superEficierum lineis comparatarum propria videtur, quaeque neruo nerni alterius longitudine duplo dat recursum aequalem, &vnisonum, &iam ea non repetam quae conueniunt arcubus, huiusce rationis causam inuestigemus; sítque propterea funis AB cuiuscúmque materiae, qui clauo immobili detentus in A, &ponticello B (vt in citharis) terminatus, aut pressus trahatur à ponFIE dere CLD, ei in C alligato, sítque AB chorda vel horizonti parallela, vt in iacente testudine, siue monochoresdo, vel perpendicularis, nihil enim interest.