Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 13-3
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. Ibra, nil est aliud quàm vectis, cuius hymochlion seu fulcimenItum medium est inter potentiam &resistentiam, quapropter ijsdem legibus reguntur: quod si brachijs aequalibus à potentia &pondere distet, Bilanx, si inae qualibus statera vocatur. Cùm autem axis in peritrachio referatur ad vectem, quae ad eum spectant vnica propos. complectemur. Omitto Chelonia, seu Tollenoues quibus rustici solent aquam è puteis haurire, &plumbum aut lapidem extremo ligni, cui manus applicatur, alligare vt etiam Arist. qu. 30. aliàs 28. mechanicâ notauit: &baculos, sudes, aut vectes quibus onera manibus, vel humeris geruniij tur, aliáque sexcenta similia, quòd vnusquisque vel ipsis oculis comprehendat ea nil esse aliud quàm vectem, siue vnicus homo scapulis, aut vnico gestet humero, siue plures ferant. Vbi rectè mihi videntur animaduertisse Baldus &Gueuara suis in 27. Aristot.