Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 13-4
Unproofread scanNot analysed yet
Si, ex dictis, CA sit librae brachium, super quo ponderis A lapsus à fune CA impediatur, fueritque vt AC ad! CF, ita pondus A ad O potentiam, O per OA trahens libram faciet aequilibrem: &AO fune centro ponderis A alligato, libra exonerabitur, pondúsque A super AO fune, &super plano LN2, vel chorda CA quiescet. Eodemque modo concludetur, si AO librae fuerit brachium; pondus A esse ad C potentiam per funem CA trahentem, vt AO ad O 7, vel vt CA ad CF, ob triangulorum AO7, ACF similitudinem. In triangulis autem ACF, AO 7 dantur omnia, daturque pondus A, dantur ergo potentiae CO, quae pondus A super funibus CA &AO sustinent, quod quaerebatur. De Nerui obtusum angulum efficientis viribus. Vnis AR cum CAfune datum angulum CAR faciat, &à puncto R ducatur perpendicularis RP in lineam directionis. FA versus A, vtlibet, productam. Ducatur etiam RH funi producto CA perpendicularis; &CI perpendicularis funi RA producto: Et. R vel S potentia trahens fune RA, &potentia C vel K trahens fune CA, sustineant pondus A, illae potentiae determinandae sunt. Sitque