Latin
PROPOSITIO XXXVI
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 132
Unproofread scanNot analysed yet
Praecedentem difficultatem de necessaria chordae tensione in ratione quadrupla, vt duplo moueatur celerius, alio modo ab acutissimo viro domino de Beaulne hâc figurâ explicari. Linea AC refert tempus motus, videlicet AB tempus nerui, quod duplo celerius mouetur; &A C tempus duplo majus; BE vero repraesentat velocitatem nerui BHgcelerius moti, &CG velocitatem nerui tardius moti: cùm igitur istae duae dimensiones simul additae faciant quidem triangulum ABE neruo velociori destinatum, &triangulum A C G tardiori, clarum est neruum velociorem tantumdem spatij ABE, subduplo tempore, quantum ACG duplo tempore tardiorem percurrere. Vel, vt vis quadrupla tensioni velocioris nerui mecessaria melius intelligatur, si tempus idem AC pro vtroque neruo sumatur, &velocitas celerioris nerui sit CF, &tardioris DE, spatium ADE erit subquadruplum spatij ACF; cùm igitur vis quadrupla requiratur ad quadruplum spatium percurrendum, duplae velocitati CF quadruplum pondus respondebit. Itaque tantus intelligatur motus quantum fuerit percursum spatium, vt motus ex duabus veluti lineis, seu dimensionibus componatur, quarum vna tempus AC, vel AB, altera velocitatem CD, vel BF spectat. Quae cùm ex praedicto tanti viri perfectissimo Mechanicorum tractatu expectemus, verbo tetigisse sufficiat.