Latin
PROPOSITIO XXXVII
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 132-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXXVII. Aëris resistentiam, iactuum proportiones, &incrementum velocitatis grauium descendentium impedientem explicare. CErtum est primò iactum quemlibet plus vel minus pro variis proCiectorum figura, pondere, &velocitate, ab aëre impediri; foréque propterea maiorem, si proiicerentur in medio. non impediente, vt constat ex salientibus à parabola deficientibus, &ab ipsis sagittarum, &globorum iactibus: quorum sonus, vel sibilus circa finem ingrauescens, testatur minorem velocitatem Certum est secundò leuiora corpora magis ab aëre retardari, vt constat ex dictis, &facillima experimenta duorumgloborum pondere inaequalium docebunt, qui funibus appensi, &pendulorum instar per dimidiam circumferentiam moti fuerint: grauior enim altius ascendet pluresque recursus faciet; quod eò promptius, &facilius deprehendes quo maior erit ponderum differentia, vt continget inter globum plumbeum, &subereum, vel etiam cereum: Sit igitur filum pendulum AB, pedum 32, docet experientia globum plumbeum à D puncto cadentem vsque ad R ascendere, cum R vno digito distat à C, globum vero DIE ex subere ab eodem puncto descendentem vsque ad K duntaxat ascendere, hoc est ad quadrantis BC,.