Latin
PROPOSITIO XXXVII
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 134-3
Unproofread scanNot analysed yet
Nostrum ratiocinium iuuabunt etiam iactus sagittarum, globorum, &salientes tam verticales, quàm mediae, &horizontales, tanta siquidem aëris resistentia iudicabitur, quantum illi iactus ab exactis recesserint parabolis: &quantum verticalis saliens à sui tubi semper pleni aberit summitate. Vt alitem ad alias obseruationes in perpendiculari factas redeam, subereus globus tria secunda in 48 praedictorum pedum descensu, medullaceus quinque, &carpionis vesica naturaliter infilata octo impendit: quae omnia referenda fuêre, vt Geometrae methodum aliquam, si fieri potest, inueniant, quâ deinceps obseruatores certò concludant quantum aëris officiat resistentia. Porro differentia ponderis globorum pendulorum ab aëre, iuuabit, cum grauia facilius, vel celeriùs descendant in mediis rarioribus, &minus grauibus, licet non eadem ratione sit maior celeritas, qua minor est mediorum grauitas, alioqui millies ad minimum velocior esset motus globi plumbei in aëre quam in aqua, cum tamen duobus secundis idem in aqua spatium descendat, quod in aëre vno secundo: vnde nolis inferre aquam esse duntaxat aëre duplo grauiorem, vel densiorem: ne postea cogaris admittere aquam eandem seipsa leuiorem esse, vel grauiorem, vbi alio experimento didiceris plumbum 48 pedes in aëre eodem tempore descendere, quo tantum in aqua 12 pedes conficit; tunc enim concludendum esset aquam aëre quadruplo grauiorem, aut densiorem, quae prius eodem aëre duplo tantum grauior extitisset, quae videntur absona; nisi tamen dixerimus ea non ita repugnare quin facilè componivaleant; cum enim duplo tempore plumbum cadens spatiùm percurrendum quadruplare debeat, primoque tempore veluti duplicarit; quod illo tantumdem spatij confecerit in aëre, quantum in aqua duobus temporibus, hae duae obseruationes ad eundem scopum collineare videri possint. Sed haec nihil iuuant ad comparanda plumbi, aëris, &aquae pondera, cum toties proportio descensus in aëre &aqua mutanda veniat, quot fuerint puncta in descensu perpendiculari, donec ad primum punctum, à quo motus incipit, deuenias, in quo motus plumbi tam in aqua quàm in aëre vix differrer.