Latin
PROPOSITIO XXXVII
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 35-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ad globum itaque plumbeum pendulo motum redeo, qui vix que parte quadrantis praedicti minus ascendit; quàm invacuo, vel medio nihil impediente ascenderet: nunc enim supponimus nequidem in vacuo vltra punctum C ascensurum, licet in puncto B concepisset satis virium, quibus spatium quadrantis BC duplum conficeret, quòd nempe grauitas illius semper vrgens, eum dimidio potentiae, seu virtutis spoliet. Cum autem filo quantumcumque tenui resistat aër, si tantum ei resistere, quantum ipsi globo, supponamus, nequidem R, parte centesima quadrantis à C aberit, hoc est punctum R, ad quod globus è D cadens ascendet, ferè coincidet cum C, à quo tantum vndecimillesima quadrantis BC parte differret, si per solum pondus aër officiat, quippe leuius est ad minimum plumbo vndecimillies, cum ostensum fuerit prop. 29. Phaenom. Pneumaticorum, aërem millecuplo saltem aqua leuiorem, qua plumbum vndecuplo grauius est. Vt igitur huic propositioni finis imponatur, non video qua ratione demonstretur quantum aër vnicuique mobili detrahat, si grauitas illius cum mobilis collata grauitate nobis hac in materia facem non praeferat, vt talis sit resistentia qualis grauitas; vel obseruationes non sufficiant quibus nitamur, quae nunquam satis exactae, nisi ratio suppleat. Quibus adde nouas difficultates oriundas exeo quod aër alio fortè modo resistat plumbo circulariter, alio perpendiculariter moto; &aliter initio motus, cum mobile tardius mouetur, aliter cum velocius, aliter etiam cum mobile motu fertur aequabili, aliter cum inaequabili, &accelerato. Deinde, si mollities, &raritas aëris, à certis motibus internis constituatur, quibus etiam omnia mobilia differant, &diuersis modis sensus omnes feriant, vbi motus illi magis, aut minus impedientur, iuuabunturque, toties mutabitur aëris resistentia, quae non erit eadem aduersus mobilia è sublimi perpendiculariter cadentia, ac ex imo in sublime ascendentia, vel à latere, &circulariter mota; quae cum omnia Lector intellexerit, minus grauiter feret quod nodum pro positum minimè soluerim; quem à feliciore libentissimus soluendum expectarim.