Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 137
Unproofread scanNot analysed yet
MONITVM. De salientibus eiusdem tubi concauam parabolici conoidis superficiem tangentibus. OLurima hîc adderem de salientibus, si figurę incisae non deessent quibus lectores subleuentur: verbi gratia mediam salientem longitudine duplam esse verticalis, altitudine verò subduplam. Cùm verticalis est pars quarta parametri, omnes alias salientes inter verticalem, &horizontalem interceptas tangere concauam conoidis parabolici superficiem, cuius focus est in medio salientium lumine; quod à clarissimo Toricello iam obseruatum didici: sed de his tam in epistola dedicatoria, vel praefatione ad Lectorem, quam in Acontismologia fusiùs. Reliqua quae vel ad fluuiorum cursum, vel ad nauigationem, &ad pondus aquae pertinent, vbi de Pneumaticis actum fuerit, afferentur. PROPOSITIO XXVIII. Salientium ex fontibus pneumaticis longitudinem inuicem, &cum tuborum salientibus comparare. *Sto fons pneumaticus, siue spiritalis N, P, M, Q. S, T, qui cùm Esphaericus sit, aliam quameumque figuram habere potest; &quem pneumaticum appellamus, quod aëris beneficio (qui subit ela terij vices,) suam aquam per T lumen tubuli adiectitij RT expellat, &à T ad V mittat. Hic autem tubulus in omnem partem volubilis intelligatur, vti fieri solet in addititiis fontium artificialium tubulis, qui genu mobili quoquouersum flectuntur.