Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 138
Unproofread scanNot analysed yet
Duobus verò modis aër in hunc fontem iniici potest, vel enim vsurpatur instrumentum Ctesibicum, quale est no Kh, (quod postea fusiùs explicabitur) quo per orificium f immittatur aqua in concauam sphaeram laßPNOQ, quae pellat aërem, &NRO spatio constringat, vt tantò quàm antea loci minus contineat, quò maior aquae quantitas iniscitur. Vel priùs immittitur aquae in sil sphaeram praedictam, quam ab Bise Mysque ad PQ, vel NO repleat; deinde syringis ope aër impellitur in eundem fontem, qui postea vehementer aquam expellat, &per tubulum RT eijciat, statim atque vertibulum S recluditur. Porrò non solùm verticaliter, sed etiam horizontaliter, &ad quemuis angulum aqua salit, pro varia tubuli ad quascumque parteinflexione. Tres tamen duntaxat salientes, vti factum est in tubis. metiemur, quae hanc inter se rationem obseruant, vt cùm verticalis fuerit 18 pedum, horizontalis è lumine T ad rectos angulos inflexo, &sesquipede super horizontem erecto sit 15 pedum, media verò 30. pedum, quanquam alterius fontis salientes fuerint, horizontalis qui dem 12 aut 13 pedum media 28, verticalis 18, vel 19: cuius fontis erectio super horizontem quadruplò major non habuit duplam salientem horizontalem, sed 19 pedum duntaxat: praecedere autem luminis eleuatio fuit vnius pedis, foramen /vel 2 lineae Alterius fontis saliens horizontalis 15 pedum, semirectus 25, verticalis 14. apparuit; luminis 4 pedes super horizontem erecti diameter fuit duarum linearum. Vbi plura sunt quae requirant examen: verbi gratia, cuius altitudinis tubus esse debeat vt suas salientes praedictis aequales habeat deinde, num illae seruent eandem, ac istae rationem.