Latin
PROPOSITIO XXIX
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 141
Unproofread scanNot analysed yet
Vt vt sit, pondus aëris aggredior, quamuis multi credant nullius illum esse ponderis, sed potiùs leuem, non solùm comparatè, sed etiam ἀπλυς &absolutè. Vt igitur illius pondus exploretur, esto vas aeneum X, quod Aeo lopilam vulgò dicunt, cuius osculum Z latitudinem vnius capilli habeat: Impositum vas X super prunis, seu carbonibus accensis inca lescat, &fiat candens, lancíque bilaneis impositum fiat in aequilibrio cum alterius lancis antisacomate, quamdiu candescit: cumque refriguerit, adque pristinum statum redierit, iterum reducatur ad aequi librium, quod enim antisacomati praedicto fuerit addendum, erit pondus aëris ex Aeolopila priùs expulsi per osculum Z, qui frigoris ad uentu, vel reditu in Aeolopilam regressus est. Ita vero se habuit Geometris praesentibus, &adiuuantibus, haec obseruatio. Bilanx, quae dimidio grani perdebat aequilibrium, docuit Aeolopilae satis calefactae &propemodum candentis, omnique humore destitutae, pondus esse vnciarum quatuor, drachmarum sex, &granorum quindecim: refrigeratae verò, &ad naturalem temperiem restitutae pondus praecedente pondere minus esse 4 granis ad minimum. Vnde primò concludendum aërem esse grauem: cuius grauitatem vt cum aquae grauitate conferamus; Aeolopila iterum eo quo priùs modo calefacta, eadémque lance explorata, eiusdem ac antea ponderis inuenta est, &illico rostrum illius bz in aquam immersum, donec ad pristinum frigus rediret, aquae suxit vncias nouem, drachmas tres, &grana vigintiquin que; quod aquae pondus cùm eundem locum occuparit, quem priùs aër vi caloris expulsus implebat, certum est secundò illum aërem esse ad aequalem aquae molem, in pondere, vt 1 ad 1356. Pluribus quidem aliis obseruationibus idem tentaui, verbi gratia vitreis Aeolopilis, sed cùm illa vasa vitrea non excederent pilae palma riae magnitudinem, &inter ponderandum citiùs quàm par esset refri guissent, aliáque incommoda nobis occurrerint, illis minus fidimus &vas aeneum vel argenteum, aut aureum anteponimus, cùm praesertim huic nostrae obseruationi non semel repetitae alia experimenta faueant, de quibus in obseruationibus harmonicis fusè dictum est.