Latin
PROPOSITIO XXIX
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 142
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm enim in memoriam reuocassem quae circa velocitates circulorum aëris &aquae contingunt, videlicet radium circulorum aquae percussae ad radium circulorum aëris etiam percussi esse vt 1 ad 1380, &in praesenti obseruatione pondus aëris potiùs à nobis minutum quàm auctum, differátque solummodo 1/ numerus 1380 à numero 1356, cúmque vna duntaxat quinquagesima septima parte in huiuscemodi difficillimis obseruationibus aberratur, satis exactae credi possint, absque vllo periculo statuere possumus aquae grauitatem ad aëris eiusdem malis grauitatem non esse minorem quàm 1300 ad 1, &ideo quantitatem aëris esse ad aquae quantitatem aëri aequiponderantem vt 1300 ad 1. Supersunt aëris vires inuestigandae, quas acquirit condensatione vel rarefactione. Cùm autem vniuscuiusque rei vis expendi soleat penes effectus eóque maior censeatur effectus quò fuerit illustrior, saliens ex fonte spiritali MNO per lumen T demonstrat eam esse vim aëris in hoc vase condensati, quae foret tubi 24 pedes alti, cuius nempe saliens verticalis esset 18 pedum. Quanquam si saliens horizontalis spectetur, ex lumine horizonti sesquipedem superextante (quale suppono fontis pneumatici lumen, de quo prop. praec.) quae sit 16 pedum, vis aëris maior esse concludetur, cùm enim tubi pedalis saliens horizontalis ex lumine sesquipedem horizonti superextante bipedalis sit, non tribuet salientem horizontalem 16 pedum tubus, nisi 64 pedum fuerit. Hoc autem virium aërearum discrimen à saliente verticali, &horizontali desumptum nouam difficultatem parit in alterum locum reijciendam. Porrò vim illam conferamus cum aquae pressione, quae cùm in tubo 64 pedum tanta sit quantum est illius pondus super lumen, quod sit, exempli causa, lineare, constat ex calculo cylindrum aquae linearum 64 pedes longum non aequare pondus 6 digitorum cubicorum: constat etiam aliunde vim illam, quâ pellitur aqua in fontem ad aërem condensandum, longè maiorem esse pondere vnciarum 4 &vncias drachmae, quod 6 digitis cubicis aequale est, vis enim brachij tota sua vi prementis &aquam impellentis ad minimum 20 libris respondere videtur: sed decem libras sumamus, quantum amabo, distant à 4 vnciis? Quae sanè difficilem virium aëris condensati cum viribus pressionis aqueae comparationem reddunt, cùm illarum effectus tantopere discrepent: quod fortè procedit à causarum heterogeneitate; cur enim si fuerint homogeneę saliens horizontalis tuborum non est maior horizontali fontium, in eadem ratione, qua saliens verticalis tuborum maior est verticali fontium?