Latin
PROPOSITIO XXIX
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 143
Unproofread scanNot analysed yet
Iam verò describamus instrumenta quibus aër rarefit, vel conden satur, quae sunt, praeter fontem MPO, primò Thermoscopium vulgare BA, ita nuncupatum quòd illius ope possimus agnoscere quantò sit aëris temperamentum vna, quàm altera vice calidius, frigidius ve: cuius haec est constructio. Vitrarius tubulum concauum, hoc est cylindrum format, cuiuscumque longitudinis, cui duas sphaerulas conuertit, minorem inferiùs, quae foramen exiguum habeat iuxta punctum C, maiorem verò superiùs, quae tantò commodior, quan eò maior. Liquor autem aliquis rubeus, vel caeruleus, aut cuiusuis alterius coloris includitur in minore sphaerula B, vt cùm vi frigoris versus maiorem sphaeram A pergit, videatur, noteturque quot gradibus ascen derit iuxta 8 gradus in dextra parte notatos; vel quot gradibus aër ex Aversus B descenderit, iuxta gradus sinistrae parti adscriptos; qui gradus scribi debent super ligno polito, cui thermostopium AB innitatur. Iudicium ergo fieri solet de aëris externi temperie, iuxta gradus illos, nempe tot esse gradus caloris, quot gradus aër ex A versus B descenderit, totque gradus frigoris quot liquor à Bversus A sphaeram maiorem ascenderit. Nam aëris externi mutatio, seu temperies causa est descensu aëris interni, &ascensus liquoris. Quanquam meritò dubitari potest num pari gradu frigoris aër inclusus pari semper gradu condensationis afficiatur, hoc est, an frigore in 8 gradus aequales diuiso, si primus gradus frigoris aërem à B ad dextram 1, secundus etiam gradus frigoris aërem ad 2, tertius ad 3 &c. impellat: an potiùs eò difficilius cogatur ad ascendendum, &ad condensationem, quò magis ad A contenderit, vt in arcus tensione contingit, qui faciliùs initio quàm in progressu cedere videtur (qua de re postea. Quod in aëris condensatione fatendum est, vt constat ex embolis quibus folles, vesicae, fontes spiritales, &sclopeti pneumatici solent inflari, quandoquidem emboli circa finem inflationis paulo vehementioris ita repelluntur ab aëre, vix vt eos possis impellere, quòd vis maior deinceps requiratur ad nouos gradus condensationis inferendos. Thermoscopium verò supplebit inuersa lagena LH, cuius collum in aquam immersum ostendet aquam versus H tantò magis ascendere, quantò magis vrgebit frigus: &vice versa tantò magis aërem, &aquam descendere, quantò A sphaerula magis incalescet Est etiam aliud instrumentum sgtr, quod explicandum est. Sit igitur xrt vas aliquod, putà dolium in inferiori parte F apertum, &in aquam rt immersum, quod possit ab rt versus s instar riui fluere, vt continuò det locum aquae z y fluenti ex tubo vel fluuio &Z in infundibulum yx, cuius collum, vel extremum osculum x aquam subiectam non debet tangere, vt aër inter y &x ab aqua zy interceptus, &compulsus, per orificium X cum aqua ingrediens, ab x per tubulum xu fugiat, &in spatio n (quod sit cubiculum refrigerandum, vel fornax ferro, aeri, argento, &aliis fundendis metallis destinata) ventum ingentem excitet, qui maximorum follium in officinis monetariis vsurpatorum vento minimè cedat.