Latin
COROLLARIVM DE
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 16
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm tamen si geometricè loquamur, maris circuitus ferè pedum 31 1/2 fuerit: nisi quis contendat circuitum interiorem intelligi, cuius diameter decem cubitis minor fuerit, vt labiorum crassitudo si tantùm ex parte diametri, non ex parte circuitus se tenuerit: quod tamen vix vlli arrideat. PROPOSITIO V. Nummorum Gallicorum figuram, pondus, leges &pretium explicare, vbi Monetae fabrica explicatur. TON est quòd in nummorum origine, variisque pecuniae nominibus excutiendis ludamus operam, cùm id à Scaligero, Snellio, Bornitio, Hottomano, &aliis ferè omnibus qui de nummis egere, iam peractum sit, qui post Aristotelem 5. Ethic. 6. fatentur νόμισμα à ήμο, hoc est lege vocari; vti monetam à monendo, &pecuniam à pecude, quam saepius aes dictam nouimus. Cùm igitur ea repetere nolim quae toties explicata sunt, neque velim alia commemorare praeter ea quae sum expertus, incipiam ab auri &argenti puritate, quae nummis quibuslibet legem praefigunt. Aurum igitur καταρώτανι, quale in Daricis, &argentum in Ariandicis fuisse refertur, purum putumque, &obrizum appellatur, cui nulla pars argenti, vel alterius metalli, aut mineralis immiscetur; purum argentum, pustulatum, seu pusulatum dicitur. Cùm autem docuerit. experientia nummos eò cuuùs deteri, quò puriores fuerint, omnes ferè principes suis Monetariis permisere vt ad maiorem duritiem nummis conciliandam, aureis quidem paucas argenti particulas, argenteis certas aeris portiones adhiberent, quibus etiam impensae magnae in flandis formandis, percutiendisque nummis necessariae partim, vel ex toto resarcirentur. Quapropter aurum obryzum in 24 partes diuidunt, quas ceratia, vulgò carats appellant, vt aurum cui pars vna pura deest, aurum 23 ceratiorum, cui duae partes argenti miscentur, aurum i2 ceratiorum, &ita deinceps nuncupetur. Quemadmodum verò XII labulae Romanae triumviros monetales instituerunt, qui aurum, argentum &aes publicè signarent, dicerenturque aeris, argenti, auri flitores, suxta litteras nummis inscriptas A. A. A. F. F. ita factum in Gallia, plurimi siquidem magistratus monetali Curiae pręsunt, qui sunmo stadio curent nummos optimè iuxta regias leges flari, feriri, &sphragisterio, siue iconio certas habente figuras insigniri, quod fit in officina monetaria, quam λέμρυκε appellare possis, tum vetere, quae malleo ferreo in iconium bis, ter, quatérve impacto nummis figuram imprimit; tum nouâ, quae neglectis malleis praelo vtitur, quo non semel notaui quemlibet nummum spatio trium secundorum insigniri, adeovt horae spatio 1200 feriantur, idque ferrei vectis 7 pedes longi beneficio, cui pellendo 3 aut 4, vel etiam plures homines pro nummi magnitudine adhibentur.