Latin
COROLLARIVM DE
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 17
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò monetariam fabricam Parisiensem nouiter institutam, in qua nummi praelis imprimuntur, non autem malleis cuduntur, describerem, nisi dudum similem Marcus Freherus ad sui de re monetaria tractatus calcem ex Pighio Campensi prodidisset, quae tantum à Parisiensi differre videtur, quòd machina ferrea Parisiensis rotis dentatis, se mutuò impellentibus constans, suis cylindris chalybeis non imprimat figuram laminis aureis, argenteis, &aeneis, sed tantùm illas saminas praeparet, quae in formulas orbiculares iuxta varias nummorum, seu monetae magnitudines scissae correctoribus permittuntur, qui eas ad legitimum pondus redigant, aut, si leuiores sint, reijciant, &ad iteratam fusionem damnent. Quae postea formulae in catinis lotae, iterûmque bilancibus exploratae praelo subijciuntur, cuius vectis duplex ab operarijs tantâ facilitate mouetur, tum ob helicem in medio positam, tum ob globos plumbeos vectium extremitatibus appositos, vt huic artificio nil deesse videatur. Omitto machinam illam Halarum Teriolanorum Archiducis aquaria rotâ, equis verò Lutetiae circumagi. Vt autem à variis eiusdem monetae pretijs hic tractatus minimè pendeat, sequentibus postulatis vtar.