Latin
PROPOSITIO XXXV
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 161
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm igitur iugi staterae pars quadruplò longior quadruplò morectum porrecto, &ueatur celeriùs, (vt etiam siphoni contingeret in in vectem conuerso, cuius pars CG ex vna fulcimenti parte, CB ex alia se teneret) nec tamen aqua ex crure quadruplò longiore quadruplò, sed tantùm duplo ve lociùs exeat, aquae cylindrus siphone conclusus staterae rationem minimè sequitur, sed est illius subduplicata: hoc est, effluxus velocitas, &aquae fluentis quantitas non sequitur ipsam aquei cylindri longitudinem, quam nempe bifariam diuidit. Quòd ad filtrum attinet, cùm experientia doceat humorem ex quadruplo longiore fluentem duplam esse alterius ex duplo longio re fluentis, &eodem modo quo fit insiphonibus, rationem filtrorum, si iuxta solam longitudinem spectentur, esse in ratione duplicata guttarum aquae fluentium, constat ea referri debere ad siphonem. Hinc sequitur datis siphonis, aut filtri longitudinibus, innotesce re tempora: quibus fons, dolium, &alia vasa quóuis liquore plena ex hauriantur, dummodo vel vnica obseruatio accuratè facta supponatur. Sit enim crus QP siphonis QPS, crutis IP quadruplum, quod quidem crus PQ exhauriat dolium vnius horae spatio, crus duplum idem exhauriet dolium in tempore, quod sit modium proportionale inter 2 horas &vnam horam: &crus quadruplum horae dimidio. Datis similiter temporibus, quibus siphones sola longitudine differentes vasa quaelibet hauriunt, dabuntur siphones, &ipsius aquae quantitates exhaustae cognoscentur. Denique crura siphonum in eadem existentia ratione cum fistulis super horizontem erectis, idem ac fistulae, cum in aquis distribuendis, tum in salientium longitudine praestabunt, si tubuli extremis illorum osculis adhibiti quaquauersum dirigi possint. Caetera quae faciunt ad siphonis &filtri naturam penitiùs intelligendam sequente prop. continentur.