Latin
PROPOSITIO XXXVI
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 162
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXXVI. Siphon &filtrum, omniâque hydraulica organa grauium descensum, &leges aemulantur. Vbi variae siphonis difficultates proponuntur, soluuntur. Sto siphon inuersus AEB, (cuius pars dextra EB latior) aqua plenus, cuius altitudo ED: constat ex obseruatione aquam BCE quacumque ratione maiorem aqua EA, non ei tamen praeualere, sed aequilibrem esse, alioqui aqua EA per osculum A flueret; vnde concludendum in siphonibus, aut alijs tubis non pugnari ponderibus, sed altitudinibus, atque velocitatibus, adeo ut aititudines, atque velocitates aequales faciant aequilibrium. Quòd autem siphon &filtrum omnino sequantur leges grauium constat ex aquae fluxu per lumen M egredientis, si enim siphon PKL productus vsque ad I aquam tribuere incipiat, quae in puncto 1 gradum vnum velocitatis acquisierit, productus ad 3, duos velocitatis gradus aquae conferet, &cùm aqua vsque ad M descenderit, hoc est 25 percurrerit spatia spatio IL aequalia, eam velocitatem acquiret, qua tempore aequali quo ab L ad M descendit, 50 spatia percurrat. Verùm ob aquae continuitatem partem aquae LI aequè velociter ac partem ad M positam descendere contingit, cùm nulla gutta ex Mfluat, quin aequalis gutta ex Lin I descendat. Sola verò gutta descendens ab L ad M iuxta numeros lineae inscriptos cadit, hoc est, primo tempore facit vnum spatium, secundo tria, tertio 5, &ita de caeteris, iuxta legem aliorum grauium. Quapropter eadem velocitate fluit aqua ex M, qua moueretur si reuera descendisset ex puncto L in M: quemadmodum agit aqua in puncto E siphonis inflexL AE P, ac si descendisset ex D in E, vel ex A in H: &in G, ac si descendisset ex A, &ita de reliquis altitudinibus in figura notatis, vel subintellectis.