Latin
PROPOSITIO XXXVI
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 163
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt autem nonnulla in his siphonibus obseruanda, verbi gratia, cylindrulum aquae capillo aequalem AO sufficere ad aquam ex la tiore siphonis parte BC eijciendam, imò ne quidem addi posse lumini A guttulam nisi guttula ex BC expellatur. Deinde II. siphonem MKP vel in omnibus partibus aequalem esse, vel alicubi, putâ in alterutro lumine inaequa lem, vt cùm lumen BP lumine Mmaius, vel cùm lumen N minus fuerit, quae omnia possint inferre nonnihil discriminis aquę fluxui: sed cùm ob solam altitudinem agat, &fluat aqua, dummodo siphon se per aqua plenus sit, eandem aquae quanti. tatem hauriet: itaque superest duntaxat obseruandum an aqua per lumen minus N vel aequale Là siphone MKI sumpta semper aequè siphonem impleat, ac per lumen latius BD hausta: Censuerum doctissimi quidam tantum aquae per N ac per Thaustum iri, sed eò velociùs quo minus fue rit osculum: alij aquam per osculum N longè ninus Mlumine non exituram. Sed experientia docet primò aquamfluere per osculum adeo exiguum vix vt oculis deprehendi queat, idqae guttatim duntaxat, adeout cuiuslibet secundi spatio duae guttae sibi succedentes fluant per lumen M, cum osculum Nest lineae quadrans. Secundò semper eò minorem aquae molem fluere, quo minus erit osculum N, quod aquam fluentis aquae per osculum I subduplam, aut subtriplam, &c.