Latin
PROPOSITIO XXXVIII
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 169.6
Unproofread scanNot analysed yet
Sed absque aspiratione fieri possunt haec organa, quae sola tractione iussam aquam ad dextram altitudinem tollant. Omitto similiter varia coria villosa, quibus tegi debent emboli, vt faciliùs aquae fugam impediant, &alia plura quae praxis docet. Cùm autem aqueus cylindrus tollendus proponetur, baffe sis illius cognitio altitudini iuncta dabit pondus eleuandum, sit enim, verbi gratia, basis 8 digitorum aquei cylindri, eleuanda vsque ad 40 hexapedas, cúmque cylindrus digitalis istius altitudinis sit pondo librarum 7/, hic numerus per 8 multiplicatus 60 libras tribuet, cùm enim quouis manubrio cuiusuis emboli tollitur aqua, debent omnia assaria reserari, ac per consequens vires trahentis 60 liEMo bras superare debent: nisi organis diuersis vtaris tamen quorum vnum ad 10 verbi causa hexapedas, aliud ad decem alias, &ita deinceps, aquam attollat, nam quò magè tempus producetur, eò magis vires minui poterunt.