Latin
PROPOSITIO XXXVIII
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 170
Unproofread scanNot analysed yet
Iam verò Galli genus aliud vsurpant haustri hydraulici absque aspiratione, vel impulsione, situla ex corio, vel metallo ad tubi fundum posita, quae, tigillis ei insertis, &ad supremam vsque tubi partem. ex qua hauritur aqua peruenientibus, ducitur &reducitur, vel potiùs trahitur, &proprio pondere recidit, &qualibet sui tractione nouam aquam tribuit ex haustri osculo superiore salientem, &exundantem quam ad quoscunque vsus deriuare possis. Hoc igitur haustro, cui nempe nil officit aër, ad centum, si fuerit opus, hexapedas aquam duces, dummodo totius aquei cylindri eius dem cum integro tubo altitudinis pondus viribus tigillos mouerciblus bus exaeques &tantisper superes. Siphonis quantumcúnque breuis repetitione, seu multiplicatione, &impulsione repetita datam aquam ad datam altitudinem attollere.