Latin
PROPOSITIO IV
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 17-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si posset vt intellectu concipitur ita in praxim redigi, ex ipsa ratione distantiarum vtriúsque vectis extremi ab hypomochlio, qui terram moueret, terrae pondus innotesceret, quandoquidem aequiponderantia sunt in ratione distantiarum reciproca, quemadmodum distantiae sunt in ratione ponderum, seu potentiarum reciproca; vnde multa problemata nascuntur in illarum rerum gratiam, quae stateris, examinantur. Si verò in E puncto non potentia, sed pondus intelligatur, premendo super FE brachium, versus terrae centrum tendet per lineam ab E puncto ad centrum G ductam. Quod ad vectem eidem terrae subiectum attinet, cuius pondus ipsa terra mouenda ex puncto H versus D, hypomochlion I, potentia K; si pondus in K collocetur, tantum abest vt premat super brachium IK, quippe trahetur à centro G, per lineam à puncto K ad G ductam; cum potentia infra punctum Kpremens &contendens, sit terrae globum versus D sublatura. Superest vectis put cum suo pondere considerandus, quem in alijs prop. veluti lineam absque grauitate, &materia proposuimus: nam propria grauitas auget ponderis in puncto o prementis grauitatem, idque mediâ ponderis o u absoluti parte; hoc est si grauitas brachij uo in aëre liberè pendentis fuerit duarum librarum, pondus 9, putâ 10 librarum, erit vndecim librarum. Scietur autem quantum à terra sustineatur ponderis s, &quantum ab extremo vecte 1, quem premit potentia o, si priùs inuento centro grauitatis in s, &puncto terrae a cui nititur, ducantur perpendiculares se &17 super planum horizontale 27, ratio enim grauitatis totius ponderis corporis s ad o potentiam componitur ex ratione u ad ut, &ratione γα ad 78. Fiat igitur vt γα ad aβ, ita u t ad 8, cúmque corpus s à duabus potentijs in a &1 applicatis sustineatur, sit potentia a ad potentiam t, vt γυ ad βα, &componendo vtráque potentia 1α', seu tota grauitas corporis s ad 1 potentiam sit vt va ad aβ, vel vt n t ad 3; cumque potentia 1 ad potentiam ò sit vt distantia cu ad distantiam ut, erit iuxta perturbatam rationem totum pondus sad potentiam 9, vt qu ad S: sed ratio cu ad S componitur ex ratione o u ad ut, &ex ratione ut ad 8, seu rα ad aβ, igitur pondus s est ad potentiam e in ratione composita ex ratione o u ad ut, &ratione γα ad