Latin
PROPOSITIO V
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 18-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO V. Vectis &librae proprietas est, vt potentiae quae sunt in ratione linearum perpendicularium ductarum à centro vectis aut librae super lineas directionis po tentiarum, reciprocâ, sint aequilibres, hoc est aequa liter trahant, aut pellant. Vbi de libra curua; quidue mutet in libris &vectibus centrum terrae, seu grautum. Sto primùm A librae centrum, cuius brachia CAbreuius, AE Elongius, quae brachia firmissimè connectantur in A centro, &adeo rigida intelligantur vt flecti nequeant, sed liberè moueantur su per centro A. Deinde sint lineae directionis, quibus potentiae trahunt, EF &GC praedictis brachijs perpendiculares. Tertiò sit eadem ratio potentiae F ad G potentiam, vel ponderis ad pondus, quae brachij CA ad brachium AE, clarum est potentias F &G praedicta brachia trahentes aequilibrium efficere; vt probatur ex brachio CA vsque ad B producto, donec AB sit aequale AE, librae siquidem CAB brachijs CA &AB CA B appensa pondera G &D, quorum G sit aequale F, &G sit idem quod antea, faciunt aequilibrium cùm sint in ratione brachiorum CA, BA reciprocâ, &lineae directionis CG &BD, sint inter se parallelae, &librae CB rectae perpendiculares; atqui potentia D trahens brachium AE per lineam directionis EF idem praestat ac per lineam directionis DB qua trahit brachium BD, quandoquidem tam in vecte quàm in libra, aequales potentiae brachijs aequalibus, &angulis directionis aequalibus agentes contra se inuicem faciunt aequilibrium, &simul iunctae, ac versus idem punctum trahentes, effectum duplicant; si verò brachia librae, vectisque sint inaequalia, potemtia maiori brachio applicata praeualebit, vt hîc in libra recta CA contingeret, si potentia D trahens per DB pendulum, aequalis esset po tentiae G per pendulum GC trahenti.