Latin
PROPOSITIO XL
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 173
Unproofread scanNot analysed yet
PNEVMA Tertia, quod tubi soleant esse quàm exterior vniformis esse soleat ad horizontem recti, cùm flumina eidem inclinentur, &cum eo faplures differentiae quas omitto ciant angulum acutum. Sunt &alia vt quasdam conuenientias enumerem, quas inter est, tam fluminis, quàm tubi aquam minioffr mè fluxuram, nisi horizonte fuerla7 rit altior, cui cùm aequabitur non fluet ampliùs, si nempe illi ex omni parte coaequetur, posset enim per multas hexapedas, imò &leucas fluere, absque vlla decliuitate, hoc est sub horizontem inclinatione, si priùs aliquid decliuitatis habuisset, vi cuius postea, licet horizontalis, flueret. Deinde, quemadmodum aqua fluit velociùs per idem lumen, quando tubus altior est, ita flu IRILEPEIS. men celeriùs labitur, quando fuerit decliuius, dummodo decliuitas non impediatur, &sit continua. Sed num tanta aquae moles è fluuio labatur, quanta fluit ex tubo, cuius perpendiculum aequale fuerit perpendiculo fluuij, non ita constat, quapropter vlteriùs inquirendum: sit igitur tubus ABGN ad horiCHO zontem erectus, cuius altitudo sit 27 pedum, sitque etiam fluuius ABGN, obliquè fluens, cuius perpendiculum à capite AB ad GN sit quoque 25 pedum, certum est aquam in GN tubo tantam aquisijsse velocitatem, quantam lapis, qui à spatio BA descendisset ad GN; cuius velocitas per descensum illum acquisita non ampliùs aucta vim illam lapidi conferret, qua, tempore ei aequali quo descendit, 54 pedes percurreret: cùm autem ex obseruatione constet dimidio secundi minuti lapidem ex quiete 3 pedes, descendere; secundo tempore 9, tertio 15 descendet; atque adeò sesquisecundo minuto descendisse censenda est aqua GN per 27 pedes, quos iam altitudini GB tubi aequales suppono.