Latin
PROPOSITIO XL
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 174
Unproofread scanNot analysed yet
Aqua igitur vel in tota latitudine tubi GN, vel in solo tubulo NH intellecta, sesquisecundo 54. pedes conficiet, &illius velocitas 54 pedum appellari potest, quippe si flueret absque vllo externo impedimento, spatium percurreret spatij BN duplum. Quo posito, sit iam ABGN fluuius cuiuscumque longitudinis, putâ 27 leucarum, cuius perpendiculum, hoc est, decliuitas illius à B ad G sit quoque 27 pedum; quaeritur num aqua fluuij GN tanta velocitate fluat, vt sesquiGaspp secundo 54 pedes confectura sit. Quod vt faciliùs explicetur, suppono fluuij decliuitatem vbique aequalem, &fossae planum per quod labitur non esse scabrum, sed instar marmoris laeuigati, vel dimidij tubi cylindrici; alioqui clarum est aquam GN non posse praedicta velocitate fluere, cùm saepenumero fluuiorum canales vix leucae spatio vllam decliuitatem habeant, &oc currant fossae minus magisue profundae quae velo citatem labentis aquae mille modis perturbent, vt nulla spes omnino supersit perpendiculum seu decliuitatem fluuiorum ex velocitate currentis aquae vbiuis sumptae inuestigandi. Intelligamus igitur planum fossae, seu canalis, fluuij vbique penitus aequale, vt 27 leucae perpendiculum habeant 27 pedum, aut cuiuscumque alterius magnitudinis; cúmque dixerim tractatu de motibus, eò longius esse tempus, quo grauia feruntur super plano ad horizontem inclinato, tempore quo perpendiculariter descendunt, quò planum inclinatum longius fuerit perpendiculari, sequitur motum aquae fluuialis in GN 15000 tardiorem esse motu aquae tubi in GN, cum 27 pedes, quae tubi definiunt altitudinem, in fluuij longitudine 27 leucarum contineantur vicibus 15000: quandoquidem leuca nostra 15000 pedibus constat.