Latin
PROPOSITIO XL
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 175
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter aqua fluuialis ex AB ad GN spatio 23500 secundorum, hoc est horarum 6/, &paulò ampliùs, perueniret; vbi constat eandem, ac tubi aquam in GN, acquisiuisse velocitatem, cùm ex aequali perpendiculo descenderit: igitur in lineam horizontalem conuersa ae què 54 pedes sesquisecundo percurreret ac ipsius tubi aqua. Sed cùm tota fluminis superficies aëris iniuriae, seu resistentiae sit obnoxia, neque se tota videatur aqua fluuialis incumbere lineae GN, eodem modo quo aqua tubo inclusa illius fundo incumbit, nolim quidpiam hac de re absque certis obseruationibus concludere, nequi dem si fluuius praecisè sequatur numeros impares dextro lateri BN inscriptos, I, 3, 5, &7. Cùm enim ob aëris resistentiam aqua perpendiculariter cadens illos minimè sequatur, obliquè fluens non magè, puto, sequetur. Omitto ventos &fluctus maris, qui tam saepè cursum aquarum inter rumpunt, retardant, vel accelerant, vt sequente propositione discutiamus alia quae fluuiis contingunt.