Latin
PRIMVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 18
Unproofread scanNot analysed yet
fuit, licet abhinc annis quibusdam sit apud nos, vt 14 ad I. proximè IV. SSIS, vel solidus noster sit pondo granorum 44, eique denarij duo argentei cum 18 granis tribuantur. Quod vt à singulis intelligatur, notandum est nummum argenteum tunc appellari, &esse purum putum, vulgò sin, cùm nulla pars aeris, aut alterius metalli illud inficit? impurum verò, seu alligatum &mixtum, cum alterius metalli partem aliquam immixtam habet; quod metallum nihili fit, vnde nummus suum nomen à solis argenti partibus habet, quibus constat. Cúmque diuersis modis cum alio, vel alijs metallis componi miscerique possit, illius puritas solet in 12 partes aequales diuidi quos denarios appellamus; vt argentum probatum, &examinatum, vulgò de coupelle, nuncupetur, cùm igne, vel aquâ metallicâ fuerit ab omni aere, &alio quouis metallo repurgatum. Hinc intelligitur quid sint duo illi denarij cum 18 granis in solido, aut asse, nempe si diuisus intelligatur in 12 partes aequales, duas solummodo cum seu 2 argenteas habere, reliquas verò aeneas, quae in argento minimè numerantur. Denarius autem in 24 grana diuiditur, vt antea dictum est, quapropter cùm argentum purum in 12 denarios Monetarij diuidant, exurgunt grana 288. Sunt autem in marco semilibrae aequali 104 asses, quorum vnusquisque ia aeneos denarios valet, qui 156 in marce continentur. Ne tamen monetarij periculo exponantur, si fortè plurens, aut pauciores nummos marco tribuant, cùm vix ac ne vix quidem tanta possit adhiberi diligentia, vt semper exactè numerus praescriptus marcum conficiat, in remedium ac veluti medicinam, licet illis marcum 8 denarijs minuere, vel augere, quemadmodum 4 assibus Est autem pondus denarij aerei 38 granorum, sed nonnunquam plurium, aut pauciorum, quippe non ponderantur, sufficitque si 30 vel etiam pauciorum granorum fuerint, vt 30 grana aeris vni grano argenti, &360 grana aeris vni grano auri aequiualeant.