Latin
PRIMVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 17-2
Unproofread scanNot analysed yet
PRIMVM. Nummorum omnium pretium ex illorum pondere constituatur, ne toties calculum mutare cogamur, quoties eiusdem monetae pretium augetur vel minuitur. II. VRI granum aßis Gallici; granum argenti, denarij pretio aequaAtor, vt aureus pondo 60 granorum, 60 asses, aut solidos; aurei quarta pars argentea, quem vulgò quart d’ Escu vocamus, 15 solidis commutetur: Licet enim aurei nostri sint pondo 63 granorum, atque adeo 63 solidis, iuxta postulatum istud, aequipolleant, vt tamen fractionem vitemus, nil oberit eos 60 granorum pondere, &pretio 60 solidorum, seu assium metiri, vt quarta pars aurei argentei, cuius pondus 180 granorum, aequiualens nostris 180 denarij aeneis, quater repetita conficiat aureum 60 assium, quales vulgò Galli aureos intelligunt, quibus tres libras, seu Francos exaequant. III. VRI pretium sit ad argenti pretium in ratione duodecupla. Quod Aex praecedente postulato sequitur, &apud omnes ferè in vsu