Latin
PROPOSITIO XLIV
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 181
Unproofread scanNot analysed yet
Si verò circunferentia aquae describeretur à radio qui eam sensibiliter à plana superficie, seu recta linea differentem exhiberet, vt contingit dum è centro L describitur circunferentia BoA, tunc aliquid in nostris explicationibus addendum esset, vti reuera faciendum cùm totius systematis partes, aqua, verbi gratia, &terra simul conferuntur. Potest etiam illa superficies aquae considerari respectu globi lignei, vel alterius materiae, eiusdem cum aqua grauita tis, nam quo globus minor fuerit, eò minus illius superficies aquae superficiei congruet, quippe quae non differat quoad sensum à plana, seu recta superficie, à qua globulus plurimum distat. Redeamus ad corpus H aquae aequiponderans, seu aequè graue, quod non potest in locum ponderis E, licet ablati, descendere, nisi similiter aqua corpori Haequalis in eundem locum descenderet, quam iterum &iterum aquae moles aequalis insequeretur motu successiuo perpetuo, absque ratione. Superest corpus aqua leuius, quod si nullam grauitatem habeat, totum extra superficiem aquae extabit, vt in corpore IMN videre est, quod aquae superficiem AB solo contactu absque vlla pressione osculatur. Si verò graue sit aqua leuius, quale suppono corpus HMN, partim mergetur, partim extabit; &quantumuis sub aquam impellatur, &immergatur, sibi relictum continuò redibit, &exiliet, donec aquea moles aequalis immersae parti fuerit eiusdem cum toto corpore grauitatis. Sit, verbi gratia, corpus HN aqua duplò leuius, pars in aëre IN ex aquis emersa, vel pars immersa H aequalis erit moli aquae toti corpori aequiponderanti. Hinc praxis in aqua ponderandi nascitur, &aquae beneficio cognoscendi quantò corpus datum sit aliis corporibus, vel ipsa aqua grauius, aut leuius, vti postea dicetur. Sit, verbi causa, praecedens corpus HN, quod media, vel tertia sui parte mergatur, media vel tertia parte leuius erit aqua. Hinc nullis bilancibus opus, quoties agnoue ris quanta pars immersi corporis aquam egrediatur, vel in eam mergatur, dummodo grauitatem aquae specificam non ignores; quam incognitam scies ex corporis immersi grauitate, &illius parte aquam ingressa vel egressa cognitis; sit enim ignota grauitas aquae, vel alterius liquoris vase BC contenti, sciatur verò corporis HN grauitas bilancibus, vel alio modo, in aëre explorati, quae sit 4 librarum, &in aquam immersum media sui parte FN extet, certum erit aquae grauitatem corporis HN mediae parti mole aequalem, esse pondo 4 librarum: corpus autem quod in aëre 4 erat librarum, in aqua duarum esse librarum.