Latin
PROPOSITIO XLIV
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 182
Unproofread scanNot analysed yet
Si corpus aliquod centesima duntaxat sui parte mergatur, aqua magnitudine aequalis parti centesimae demersae, toti corpori in bilancibus aequiponderabit. Quapropter vbi quis semel aquae grauitatem examinarit, omnium corporum in aqua natantium, &aliqua sui parte extantium grauitatem agnoscet, dummodo pars emersa vel immersa nota fuerit, nequit enim vna sine alia agnosci. Corpus verò quod aqua grauius fuerit, non potest non esse leuius in aqua, quàm in aëre, nisi grauitatis infinitae supponatur: cúmque aqua eiusdem ac corpus immersum magnitudinis sit differentia grauitatis quam habet corpus in aqua à grauitate quam habet in aëre, quandoquidem debet illam expellere, vt illius locum occupet, atque adeo tantam habere vim agendi, quantum resistentiae opponit aqua, non poterit illa moles aquae innotescere, quin grauitas corporis immersi nota sit, modo grauitas aquae cognoscatur.