Latin
PROPOSITIO XLVI
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 188
Unproofread scanNot analysed yet
In aëre quidem omnes liquores quos lagena, quae collo fuerit angustissimo, includas, &cum aqua conferas: in aqua verò, reliqua corpora dura, quae, prout liquores, exactè ponderari possent in aëre, si vel essent magnitudine aequalia, vel magnitudinis illorum discrimen agnosceretur: sed cùm diuersis figuris vt plurimum irregularibus afficiantur, nil commodius aut exactius quàm vt in aqua expendantur, &ex ratione grauitatis aqueae molis illis aequalis ad grauitatem illorum, concludatur quantò sit vnum altero grauius: quod si semel in tabulam referatur, nullus deinceps labor in ijs impendendus.