Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 188-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. De Gethaldi tabulis. CVm Marinus Gethaldus in suo Promoto Archimede vtatur cyClindro, cuius altitudo, siue axis, ac etiam baseos diameter fuerit duarum vnciarum, hoc est sextantis Romani pedis antiqui, cuius pedis semissem ad paginae 34 marginem describit, certum est semissem illam nostri pedis pollicibus 5/ proximè respondere, &illius Romani pedis vnciam, siue pollicem aequalem esse lineis vndecim nostri pedis; atque adeo nostro pede Romano Capitolino maiorem esse grano, quod est pars praedicti pedis octuagesima, quandoquidem Romani pedem in 4 palmos, palmum in 4 digitos, digitum in quinque grana diuidunt, quemadmodum in duodecim vncias, seu pollices, vt iam tractatu de mensuris dictum est. Cylindrus ille fuit librarum 2, vnciae 1, &8 scrupulorum, siue gra norum 14592: quem post Gethaldum accuratissimus in obseruando D. Petitus ait se iuxta nostra pondera reperisse vnius librae, sex vnciarum, 7 drachmarum &17 granorum, vel in granis 13193 nostris, cùm in suis 14592 grana Gethidus inuenerit, quae nostra superant granis Porrò varietas ponderandi, quae saepiùs in quibusdam granis contingit, similis est varietati Astronomicarum obseruationum quae semper ferè quibusdam minutis siue primis, siue secundis differunt: quae tamen varietas oriri potuit ex cylindro, quo D. Petitus vsus est, qui granis quibusdam à iusta duarum vnciarum mensura deficere potuit, nisi potiùs ipse Gethaldus è praecisa mensura recesserit, à quibus cùm &ipse possim etiam longiùs abesse, tabel lam huius, vtpote viri egregij, huc transferre malim quàm nouam condere: cuius columnam quamlibet proprijs obseruationibus comparare, &si fuerit opus, emendare. vel, cùm idem inueneris, confirmarepossis.