Latin
193.1 to 193.5
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 193.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Oagni Galilaei &nostrorum Geometrarum Elogium vtile. YVsta laus mihi semper visa est, quâ viros studiosos prosequi solemus ob artes, &scientias promotas, &ob inuenta praeclara, quibus scientiarum orbem illustrant: quis enim Archimedaeos conatus non solùm laudibus extollat, sed etiam admiretur ob incompara bilem de sphaera, cylindróque tractatum? Vietae nostri Speciosam quae nulli problemati cedit: viri nobilis C. Mydorgij Conica, quibus ipsum Pergaeum superat: à quo si 4. vltimos libros impetres, nil sit quod in hoc genere requiras: illustris viri Dioptricam, quae lumini motum restituit, &radiis hyperbolam &ellipsin accommodat; Geometriam, quae veterem vlteriùs promouet; &Physicam quae mechanicos ad tantam dignitatem prouehit? Taceo varios illos περὶ ἐπαφῶν, de maximis &minimis, de tangentibus, de locis planis, solidis, &ad sphaeram pereruditos, quos clarissimus Senator Tholosanus D. Fermatius huc ad nos misit: &alia praeclara quae Geometra noster hactenus ignota demonstrauit, quae si numerare velim, liber scribendus sit: taceo etiam subtilem Bonauenturae Cauallieri Geometriam per indiuisibilia; praeclarósque tractatus quos ab acutissimo Tauricello Galilaei successore breui speramus. Cuius Galilaei inuenta quis enumeret? qui solo telescopio plura ferè detexit quàm quae hactenus innotuerant: quandoquidem ostendit lunae superficiem non aequabilem, non politam, aut exactè sphaericam, sed cauitatibus, tumoribúsque, telluris instar, refertam esse, cuius pars lucidior terrenam superficiem, obscurior aquam referat; &montes sint terrenis maiores. Veneris circa solem motae cornua, quae Mercurius forsan aemuletur: mundum Iouialem cum suis 4 luculis, quarum tardissima die bus 14, vt maximè omnium conspicua diebus octo, circa Iouem conuertatur: Saturnum tergeminum; substantiae coelestis tenuitatem incredibilem, quae tota minus habet, quàm perspicilli corpusculum, opacitatis, vt pro vacuo sumi possit, cùm minutissima stellati coeli particula oculum non effugiat. Fixarum numerum decuplò, vel etiam vigecuplò maiorem numero Ptolemainco. Viam lacteam, minutissimarum stellarum congeriem: nebulosam stellam, tres aut 4 clarissimas stellas in arctissimo spatio collocatas, quarum facta cum futuris cometis, aut aliis coelestibus phaenomenis, vel etiam cum luna collatione, beneficio parallaxium de illorum altitudine, certiùs quàm antea iudicare possis. Fixarum radiosam figuram à planetarum figuris rotundis differentem; diametrósque exactiores: planetas opacos lucem à sole stellas à seipsis habere; solem 28 dierum spatio circa suum axem conuerti; solis maculas, &faculas: solem veluti mare fluctibus asperum, &fluctuantibus vndis crispum, &nunquam eodem vultus habitu: scintillationem solis non solùm fixis, sed etiam planetis (excepta luna) quanquam Saturno minus, deinde Ioui, Marti &Veneri, maximè Mercurio competere; tam stellas, quàm planetas successiuè colores iridis induere; Saturni superficiem cineream, Iouis rufam vel flauam, Martis instar terrenae nigram; Lunae luteam, Veneris candidissimam Mercurij caeruleam: solis corpus in medio valde fulgidum, luce ad colorem argenteum vergente; extremum disci limbum quarta ferè semidiametri solaris parte luce multo debiliore, eaque ad colorem rubeum, seu igneum inclinante; haec inquam omnia, &alia plura telescopio vir illemagnus detexit, cuius vestigia cùm in iis quae grauium motum naturalem, &violentum, corporúmque tam in resistendo quàm in agendo vires premam, aemuler, aut deleam, ea de re Lectorem paucis monitum volui, qui posteriore nostro tractatu discet quibus in rebus praxis Theoriae Galilaei faueat aut repugnet: qui cùm breuem, sed aureum, de natantibus tractatum ediderit, quem non video tanti quantus est, fieri, meóque tamen instituto penitus conuenientem, illius epitomem sequentibus propositionibus complector, vbi monumentum legeris quod illi posuit Hetruriae Lyncaea societas.