Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 189
Unproofread scanNot analysed yet
Cúmque sit duplex eorundem corporum tabella, prima statuit initio corpus omnium grauissimum, videlicet aurum, in primae columnae capite, quod etiam repetitur in vltimo eiusder1 columnae loculo, vt cum auri grauitate corporum omnium tabella comprehensorum grauitates componantur, vel etiam cuiusuis corporis grauitas cum alterius cuiusuis corporis grauitate: quibus &alia quotuis corpora ex proprijs obseruationibus quispiam addere poterit. Vtriúsque vero tabellae hic est vsus, vt alicuius ex corporibus propositis grauitate cognitâ, corporis alterius grauitas, &ambarum grauitatum ratio innotescat. Primum exemplum; cognoscetur quae sit ratio grauitatis inter aurum &oleum, hoc est quanto sit aurum grauius oleo eiusdem molis: cúmque leuius sit oleum, sumatur in olei loculo grauitas illius, nempe 1, in ascendente olei columna reperitur auri grauitas 201, quod docet aurum aequale magnitudine oleo, vigesies esse grauius, cum fractione adhibita, quae parum abest à dodrante. Secundum exemplum: sumatur in extremo loculo columnae mercurij I, vt cum auri grauitate comparetur, cuius grauitas è regione reperitur 11/2, quae fractio trientem superat. Tertium exemplum comparat olei &aquae grauitatem; à quauis autem incipitur, si enim ab oleo, illius loculus 1, &in eadem ascendente columna occurrit 1/, aquae grauitas, quae sola parte vndecima superat oleum, adeo ut, verbi causa, 10 aquae heminae aequiponderent vndecim heminis olei. Peraeque verò potuit ab aqua initium sumi. Quartum &vltimum exemplum aquam 1 in extremo loculo columnae aquae positum comparat mercurio, cuius grauitas in columnae mercurij loculo è regione posito 132 occurrit; qui numerus docet mercurium aequalis cum aqua molis esse tredecies grauius, &feEgo verò sum expertus mercurij cubicum pollicem, seu cubicam vnciam pedis nostri Parisiensis, seu Regij esse pondo vnciarum 9 &1/2, &drachmae cum 14 granis; aquam verò Rongerianam aequalis molis esse pondo semunciae, sesquidrachmae &7 granorum: vnde constat esse ad aquam vt 13/ ad I, vel ad summum vt 14 ad 1, &pedem mercurij cubicum esse librarum 1042 &2 vnciarum. de vino intellige, quo Gethaldus vtebatur: vina siquidem Graeca, Gallicis nostris longè grauiora sunt, uam exempli gratia vini Cephalonici hemina Parisiensis grauior est heminâ Parisiensi vini Burgundini, quam vnciâ superat. Accuratissimus D. P. Petitus ex obseruationibus censuit pag. 38. Constructionis Regulae proportionum metalla mole aequalia sequentem inter se rationem obseruare. Aurum Mercurius Plumbum Argentum Aes, seu Cuiure Aes, Airain, calaminae mixtum, Ferrum Stannum commune, Stannum purum Magnes Marmor Lapis Cristallus Aqua Vinum Cera Oleum. Nagni