Latin
PROPOSITIO IX
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 194-2
Unproofread scanNot analysed yet
Iam igitur, quisquis es, tui ipsius sis praeceptor, &cum celebrioribus cantuum artificibus de palma contenderis: vbi enim notis eiusdem valoris pręclaram melodiam composueris, Grammatica suggeret rythmum, Rhetorica varios ornatus, quibus vel ipse capiaris, vel auditores capias: sed cùm haec diatonica species semitoniis pluribus careat, quae maximum ornamentum, vimque flexanimam cantibus tribuant, sequente propos. repetamus diagramma prop. 5 &6, quo summos huius artis magistros, vnius horae spatio, non dicam illorum sed tui ipsius discipulus, aemulari, fortassisque superare valeas.