Latin
PROPOSITIO IX
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 193
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO IX. exempla ex praecedente diagrammate Cantuum desumpta tribuere: vbi de Rythmica. CAntus fiunt vel vt accommodentur datae litterae, seu dato subieCcto, vel soli passioni &imaginationi, absque vllo discursu, seuvocabulis, diciturque vulgò fantasia: sint vtriusque exempla: &quidem primum absque littera; f, f, u, f, s, I, f, I, I, f, s, m, r, uqui cantus cùm sit absque temporum varietate, potest sub quibuscumque volueris mensuris cani: quod cùm fieri possit ope duorum characterum, concorporeorum, de quibus prop. 6. litterae Italicae nunc significent notas tempore seu valore subduplas; Romanae verò duplas: hoc est illae mensurae dimidium, vel quadrantem, hae verò mensuram integram, vel illius dimidiam: hoc enim posito, ita canes ffu, fsl f, smf, mru, vt sit primus pes anapaestus, secundus choriambus, tertius anapaestus, quartus denique Baccheus: de quibus pedibus cùm fusissime 4 parte l. 6 de compositione musica Gallicè scripta, praesertim paginis 376, &deinceps egerim; vt etiam à pag. 401, vbi de Rythmopoëia prop. 26. &pag. 408, in quibus motus omnes rythmici exemplis illustrantur, non est quod hic quidpiam addamus, cùm viri docti ex Odis Horatianis, &Pindaricis, quas latinè, graecéque, paginis 395, 416 &418, suis motibus rythmicis, melodiaque adornauimus, satis intelligere possint vsum Rythmicae, quam nostri vulgò motum appellant. Quàm vero aër, vt loquuntur, hoc est cantus ex sola rythmi mutatione diuersus à se ipso appareat, vix non expertus credat: vt vel expręcedente iudicabis, si rythmo 3 paeonum 4 speciei afficiatur hac ratione, ffuf, slfs,mfnr, u. quem pedem nostri Tympanistae ad indicendum militibus incessum frequentant; vice cuius Heluetij choriambo canunt. Exemplum cantus alligati litterae, seu vocabulis faciliùs explicat, potest ob syllabas ipsas, quae sua quantitate demonstrant tempus cuique notae adhibendum, pręsertim vero cùm versus graeci, vel latini canendi sunt: sit ergo versus sequens Psalmi 83. urm fmrmsfmrmfummfss Isimmmr Beati qui habitant in domo tua Domini, in saecula saeculorum laudabunt te. Quem cantum mille modis variare possis, licet ex hac prima octaua specie non egrediaris: vtrum vero ex omnibus meliorem aut gratiorem dixeris pręter eum qui tibi magis arriserit?